monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 13, 6
nam et haruspex mortuis apparet . Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis . Accepto ferent dii vestri, imo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui . Sed quum Larentinam , publicum scortum, velim saltem Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres ac Dianas adoratis; quum Simonem Magum statua et inscriptione sancti dei inauguratis; quum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis: licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit .